D. MATTHIAM HOE,
SS. THEOLOGIAE L.
ET ECCLESIASTEM IN AULA
Dresdensi, amicum atque fratrem meum in domino honorandum.
Nemini adulari, nee adusta voluere fauce
Pulpamenta; palam si jubeare loqui;
Sed tacitos aperire animos, calamoque ministro
Dogmata ad Antaecos spargere, Antipodas:
Hoc quoque Theologi est: pereat, quicunque fatetur
Ore, quod occulto pectore forte negat,
Et pereat, quicunque fidem, quam corde recepit.
Non audet pleno planius ore loqui.
Carum atramentum est, quod non subscribat aperte,
Cui subscripserunt sanguine mille alii.
Rara sed haec avis est: jam religionis in arce
Dissimulata fides simulata sedet.
Sed bene te! MATTH1A, animam cui CHRISTIAS ALTER
Creditit, ac aulae patria sacra suae:
Non itate mollem fecit natura, vel usus,
Unius ad rictus ut moveare lupi.
Frendeat, pandum os distorqueat Häeresis, at tu
Detegis haeretici pectoris affanias,
Ostendisque, nigris quid distent aerua lupinis,
Pontificumque sacris sacra verenda Dei.
Prodeat ergo liber: quid debita publica differs:
Non tuus est, quamvis sit tuus, iste labor.
Hunc sibi jam laceros Ecclesia passa capillos
Vendicat, cari pignoris instar habet.
Perge, nec impensae despera praemia curae;
Hinc erit famae pars oritura tuae.
M. Fridericas Balduinus,
Dresdensis, Eccl. Friberg.
ad D. Pet. Minister.
In the name of God the Father,
of the Son and of the Holy Spirit, Amen.
Chapter Navigation