From Hofmann's mem. sec. Funeris et sepulcri Lutheri, p. 86, in Walch, Vol. XXI, 392'.
Hic prope Murtini rursus victura Lutheri
In parvo tumulo molliter ossa cubant. Quae prius horrendis errorum pressa tenebris, Atque operum obscura nube sepulta fuit, Hoc monstrante iterum patefacta est gratia Christi,
Quaeque Deo acceptos nos facit esse, fides. Namque superstitio cum regnum caeca teneret,
Et premeret longo dogmata vera situ, Ille Dei adflatu monitus, verboque vocatus, Lucem Evangelii sparsit in orbe novam. Instructusque tuba, Paulinae et fulmine linguae,
Exploso, coepit vera docere, dolo.
Utque agnum in media Baptista ostendit eremo,
Qui pia pro populi victima labe foret:
Sic quoque monstravit te, maxime Christe, Lutherus,
Cum totus tenebris obrutus orbis erat. Et legis tabulae, quas in Sinaide Moses,
Allisus fregit rupe, propheta Dei,
Quid distent Evangelio, quod pectora sanat, Conscio quae culpae, terruit ira Dei.
Hoc prius amissum discrimen reddidit orbi, Essent ut Christi munera nota magis.
Arguit Ausonii fraudes ac impia regna Pontificis, populo quae nocuere Dei.
Pollutasque monens vitare idola per aras, Ad verum adduxit corda levata Deum.
Magnanimusque Deo cursum servante peregit, Insidias contra multiplicesque minas.
Tandem ex hac vita tranquilla morte vocatus, Ardua propitio venit ad astra Deo,
Sentit ubi coram foelicia gaudia Christo,
Veraque post obitum praemia vivus habet, Grata Deo tanto sit pro doctore futura
Aetas, quae Christi dogmata vera sciet.
Atque oret precibus, Deus hanc, quam praebuit orbi,
Lucem Evangelii servet ut ipse sui.
DECESSIT IN PATRIA SVA ISLEBEN ANNO A NATALI CHRISTI M. D. XLVI. THE FEBRUARII XVII [sic] ANNO AETATIS SVAE LXIII.